라틴어 문장 검색

Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme minusque aestate vaporis per angustum os penetret,etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 4:1)
Eiusmodi arbor cito convalescit, si scrobes amplos patentesque feceris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 9:6)
Ante stabulum nullae angustiae sint, sed aut campus aut via late patens, ut cum producentur iuvenci, Uberum habeant excursum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 2:2)
Nam neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione tentatur, neque infestatur conditione regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus est, vel ex montanis in campestria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:5)
Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris et patentissimis, cornibus venustis et levibus et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus et caudis amplissimis, ungulis modicis, et cruribus parvis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 21장 1:1)
aestate opacissima nemorum et montium,elata magis quam plana pascua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:1)
pratis planisque novalibus tectum pecus commodissime pascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 3:4)
quoniam vel summis turribus, vel editissimis aedificiis assignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos evolitant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 1:5)
Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in frigido:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 2:3)
Limosa regio planum educat piscem, velut soleam, rhombum, passerem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 7:3)
Nam dum supinus semper cubat, sublimiora aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 14:2)
alterum prima fronte planum et acutissimum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:6)
Eodem anno continuis imbribus auctus Tiberis plana urbis stagnaverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장1)
quibus plana evenerant, facile inrupere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장6)
sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana fuerint, effulsisse inter ruinam ignis memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION