라틴어 문장 검색

Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque inde porro ad ventrem imum deduxisse et legatis ita respondisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIV 3:1)
Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui τρια`σ Graece dicitur, efficiat in cubo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XX 7:1)
Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 4:1)
Oritur enim sol non indidem semper, sed aut 'aequinoctialis' oriens dicitur, cum in circulo currit qui appellatur ἰσημερινόσ, aut 'solstitialis,' quae sunt θεριναι` τροπαί, aut ' brumalis,' quae sunt χειμεριναι` τροπαί . Item cadit sol non in eundem semper locum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 6:1)
Austri vero et Africi, ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi, inferiores et humiles, per supreme aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in adversum aquae, etiam desistente flatu, retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 6:1)
Circulos quoque ait in caelo circum longitudinem axis septem esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 4:1)
atque ibi in circulo doctorum hominum, Favorino philosopho praesente, ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia, de generibus et casibus vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita, tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 2:2)
Rem, inquit Favorinus, plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 11:1)
Cum in patrem eius, bello magno victum et urbe in qua erat capta, hostis gladio educto, regem esse ignorans, invaderet, diduxit adulescens os, clamare nitens, eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est, clamans in ne rex Croesus occideretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 3:1)
composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria plane' et 'obnoxie,' quod a tua significatione longe abest."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 5:6)
Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista verba properare et maturare tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 7:1)
Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 5:1)
Sed huius, inquam, tui erroris culpam esse intellego in mea scilicet infacundia, qui ne pluribus quidem verbis potuerim non obscurissime dicere quod a Graecis perfectissime verbo uno et planissime dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 10:1)
Si aut de vetere, inquam, iure et recepto aut controverso et ambiguo aut novo et constituto discendum esset, issem plane sciscitatum ad istos quos dicis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 4:1)
Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit, nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput, set hae ita circulo qui zodiacus dicitur sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum quas Graeci Πλειάδασ, nos Vergilias vocamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION