라틴어 문장 검색

namque ideo pluviis turbaverat omnes ante dies lunamque rudem madefecerat Auster, ut tibi servatum scirent convexa serenum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:228)
tua copia vicit fontem Hermi tactumque Midae pluviamque Tonantis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:113)
Caeli et anni praesentis mores intueatur, neque enim semper eundem velut ex praescripto habitum gerunt, nec omnibus annis eodem vultu venit aestas aut hiems, nec pluvium semper est ver aut umidus autumnus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 23:1)
Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 10:1)
Nam in transmarinis quibusdam regionibus, ubi aestas pluvia caret, supervacuum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 24:2)
Cultam vestitamque familiam magis utiliter quam delicate habeat munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque, quae cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis vel sagis cucullis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 9:1)
quoniam in id tempus ab aestivo solstitio convenit inter peritos rei rusticae non esse arandum, nisi si magnis, ut fit non numquam, subitaneis imbribus quasi hibernis pluviis terra permaduerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:2)
ea est cum post longas siccitates levis pluvia superiorem partem glaebarum madefecit, inferiorem non attigit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 5:3)
Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare pluviamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis culturam praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:2)
Colles pinguis soli peracta satione trimestriummense Martio, si vero tepor caeli siccitasque regionis suade- bit, Februario statim proscindendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 9:1)
Itaque optime inter Kalendas et Idus Septembris aratur ac subinde iteratur, ut primis pluviis aequinoctialibus conseri possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 11:5)
Nec ignoro quosdam veteres auctores praecepisse ne seminarentur agri, nisi cum terra pluviis permaduisset;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:1)
caeli, cum aut pluvium aut siccum est, nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:4)
Sed sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:2)
Ante ver seri non possunt, quoniam teporibus maxime laetantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION