라틴어 문장 검색

Nam eo libro, quem de agri cultura scriptum reliquit, mutatum caeli situm sic colligit, quod quae regiones antea propter hiemis adsiduam violentiam nullam stirpem vitis aut oleae depositam custodire potuerint, nunc mitigato iamet intepescente pristino frigore largissimis olivitatibus Liberique vindemiis exuberent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 5:1)
Parietes oblinuntur amurca subacto luto, cui pro paleis admixta sunt arida oleastri vel, si ea non sunt, oleae folia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 14:1)
Propter quod torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur olea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 18:4)
Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex mensibus passus veterascere si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio magis fructus exuberat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 2:2)
sed etiam saporem et odorem vini pomorumque reddit meliorem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 2:4)
Potest et vetus amurca, quae salem non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et praecipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita multum iuvat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 3:1)
Sed quae non ope humana gignuntur, silvestres ac ferae, sui cuiusque ingenii poma vel semina gerunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:2)
Nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:6)
ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 9:1)
Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 1:2)
Inter quae patre favente Libero fetis palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undique versicoloribus pomis gravidus collucet Autumnus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:3)
Potes etiam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 11:3)
Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium arborum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 1:1)
Olearum, sicut vitium, plura genera esse arbitror, sed in meam notitiam decem omnino pervenerunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 3:2)
omnisque olea maior fere ad escam, minor oleo est aptior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION