라틴어 문장 검색

Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi -- ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat --, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장4)
Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus civitates Achaiae Ponticis impositas litoribus ostentat ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 36:5)
Pontici fauces freti per quas revexi nobilem regum manum 455 adulterum secuta per Symplegadas?
(세네카, 메데아 8:9)
si cum parente Creticum intrasses fretum.
(세네카, 파이드라 9:27)
quis eluet me Tanais aut quae barbaris Maeotis undis Pontico incumbens mari?
(세네카, 파이드라 10:15)
ripam catervis Ponticam viduis ferit,
(세네카, Troades 12:1)
Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae armaque fraternae tristia militiae, atque, ita sim felix, primo contendis Homero (sint modo fata tuis mollia carminibus), nos, ut consuemus, nostros agitamus amores, atque aliquid duram quaerimus in dominam;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 71)
me laudent doctae solum placuisse puellae, Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 74)
acrius illa subit, Pontice, si qua tuast, quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos, nec vigilare alio limine cedat Amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 917)
"Ponticus hinc rector numerosis Cyzicon armis claudit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem84)
quicquid nobile Ponticis nucetis, fecundis cadit aut iugis Idymes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres5)
Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter iura dat Eois, alter compescit Hiberas, alter Achaemenium secludit Zeugmate Persen, hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant, hi fora pacificis emendant fascibus, illi castra pia statione tenent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum62)
legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 238:1)
cupido eum ceperat in verticem Haemi montis ascendendi, quia volgatae opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 246:1)
achaei iuventutis suae, Cretico maxime armatu, ad mille quingentos dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 600:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION