라틴어 문장 검색

Danubius molli et clementer edito montis Abnobae iugo effusus plures populos adit, donec in Ponticum mare sex meatibus erumpat;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 3:1)
nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, colligi:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 6:4)
earum quae Brixelli egerant cohortium preces Rubrius Gallus tulit, et venia statim impetrata, concedentibus ad victorem per Flavium Sabinum iis copiis quibus praefuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장4)
igitur Vitellii nomine adscitis gentibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trapezuntem vetusta fama civitatem, a Graecis in extremo Ponticae orae conditam, subitus inrupit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장4)
Antonius per Flaminiam ad Saxa rubra multo iam noctis serum auxilium venit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장1)
hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut usque a rubro mari arma conatus sit inferre Italiae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:2)
primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, nouissimum Hispaniensem, diuerso quemque apparatu et instrumento.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 1:2)
Pontico triumpho inter pompae fercula trium uerborum praetulit titulum veni vidi vici non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 2:2)
Gordium nomen est urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 13:1)
Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis gentium nomina, festinatio prohibebat acciri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 11:2)
horum regio usque ad Rubrum mare excurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 20:3)
Indi ceterique Rubri maris accolae, nomina verius quam auxilia, post currus erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 11:1)
Tandem per Babyloniorum fines in Rubrum mare inrumpunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 17:3)
Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 6:2)
Hinc in Parthienen perventum est, tunc ignobilem gentem, nunc caput omnium, qui post Euphraten et Tigrim amnes siti Rubro mari terminantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION