라틴어 문장 검색

Quod si musculus laesus uidebitur, praecidendus erit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 33:7)
nam percussus mortiferus est, praecisus sanitatem recipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 33:8)
si nimis crebra est, uehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum uinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 37:2)
tum extrema pars eius inferioribus acu adsuenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 43:5)
in uisceribus nihil mouendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 44:4)
Proprie quaedam in articulis uisenda sunt, in quibus, si praecisi nerui sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 52:1)
Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, neruum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 52:5)
deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:5)
Incidi enim cutis debet aut acu pungi:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:2)
Si medicamenta uincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:2)
Si uero alte penetrauit, quicquid occupatum est, praecidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:6)
postero die acu conpungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:4)
quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 3:2)
ipse hamulo adprehenso leuare unguem, eumque acu traicere linum trahente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:7)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum ueniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION