라틴어 문장 검색

"nunc enim mimus vel exponit adulteria vel monstrat, nunc enervis histrio amorem dum fingit, infligit:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:33)
sed ita tacitus tribunatus ut, nisi in eo magistratu cenavisset apud praeconem Granium idque nobis bis narravisset Lucilius, tribunum plebis nesciremus fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 3:6)
ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:1)
ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:1)
eundemque ferunt haec quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in suum quicque fanum referret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:4)
Ergo histrio hoc videbit in scaena, non videbit sapiens vir in vita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:4)
Nec vero histrionibus oratoribusque concedendum est, ut iis haec apta sint, nobis dissoluta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:2)
Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores, et histrionum non nulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae sunt recta et simplicia, laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:3)
Sic par est agere cum civibus, non, ut bis iam vidimus, hastam in foro ponere et bona civium voci subicere praeconis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 109:2)
quid autem tam absurdum, quam si domini iussu ita praeco praedicet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:8)
quae sola per se ipsa quanta sit, histrionum levis ars et scaena declarat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:3)
Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis oratoriam laudem dirigamus, videtisne quam nihil ab eo nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat, nisi ita, ut deceat et uti omnis moveat atque delectet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 130:1)
Ita est tibi iuris consultus ipse per se nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:4)
Tamen nemo suaserit studiosis dicendi adulescentibus in gestu discendo histrionum more elaborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:2)
quod ego non tam fastidiose in nobis quam in histrionibus spectari puto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 258:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION