라틴어 문장 검색

His praefatis Christianorum principibus avide inimicorum [0512C] caedi et insecutioni intendentibus, societas comitis Reymundi et episcopi Reymeri praedae inhians, et spoliis Turcorum, in loco eodem quo victoria data est, parum persequens, permansit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:1)
Alii vero qui pugnae intenti erant, videntes illos spoliis manus inferre, eadem avaritia corrupti, manus similiter praedae injicientes, cum spoliis copiosis et infinitis in laude et laetitia et voce exsultationis Antiochiam reversi sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:3)
et praedam de Alapia civitate magna Brodoan, cujusdam principis Turcorum, saepius abduxit, insequentes ad excutienda spolia frequenter captivabat, aut victos detruncabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:2)
Die ergo quadam Folkerus cum suis egressus est ad capiendas praedas in Amacha terra.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:3)
Comes ergo Reymundus videns afflictionem et populi dolorem fame deficientis, assumpto robore equitum in montana profectus, interdum copias infinitas praedarum et cibariorum attulit, quibus Dei populus saepe refocillatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:1)
Ubi praedam et escas plurimas [0528B] contrahentes, praesidium quoddam ingeniis et humanis viribus insuperabile, nomine Archas, profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:4)
Ubi ingentes praedarum contraxit copias, quas armigeris et aliquibus ex sociis commissas misit ad exercitum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:14)
- Qualiter exercitus maturaverit Jerusalem comperta legatione a Bethlehem, et de praeda a finitimis urbis abducta, et qualiter ante muros Jerusalem in laudibus et hymnis constiterint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 89:2)
Gastus de civitate Bordeiz cum triginta viris, gnaris certaminis et insidiarum, clam subtractus ab exercitu, sicut erat providus, sciens vires appropinquantium peregrinorum adhuc latere cives et milites Jerusalem, per confinia ejusdem urbis cum suis frena laxat, praedas undique contrahit et abducit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:6)
Sed comperta illius audacia, a civibus et Sarracenis militibus praeda excussa est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:7)
Qui Sarracenorum ab urbe egressionem et praedae suae excussionem manifestans, ad insectandos eosdem hostes ipsius Tankradi animum vehementer accendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:10)
praedam vero retinentes ad subsequentem Christianorum exercitum perduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:12)
- Populus a praeda gentilium praemunitus abstinet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 83:2)
Armenta, cameli, asini, boves, bufli et omne genus domestici pecoris a Sarracenis in iisdem campestribus in multitudine gravi dolose praemissa erant et dispersa, ut populus Christianus ex concupiscentia raperet et cogeret, praedaeque animum adverteret, ut, sic rapinis impeditus, facilius ab hoste superaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:3)
Armenta non aliam ob causam Sarracenos, Arabes cunctosque gentiles praemisisse nisi ut peregrinos impedirent, quo magis praedae quam defensioni studerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION