라틴어 문장 검색

ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 310:1)
itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 115:1)
ita caesi in medio praedatores, neque ad pugnam viribus pares et ad fugam saeptis omnibus viis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 120:1)
incendiis deinde non villarum modo sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 679:1)
ex praedatoribus Aequorum qui populabundi in finibus Romanis vagabantur ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 60:2)
Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium convehit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 251:1)
haudquaquam pari hostes animo nuntios passim trepidi ad revocandos praedatores dimittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 665:3)
praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi occasionem aperuere ad invadendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 585:2)
tristem hiemem, sive ex intemperie caeli raptim mutatione in contrarium facta sive alia qua de causa, gravis pestilensque omnibus animalibus aestas excepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 153:1)
eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat ut segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 230:1)
ad quorum praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant quacumque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 411:1)
sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit, quippe quibus velut tumultuario exercitu raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est, qua flumen Allia Crustuminis montibus praealto defluens alveo multum infra viam Tiberino miscetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 412:1)
cibo vinoque raptim hausto repleti, ubi nox adpetit prope rivos aquarum sine munimento, sine stationibus ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiam solito incauti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 479:1)
iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis ferociae veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis haec est inquit, milites, pugna, quam poposcistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 255:3)
nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem in semet ipsos versos, occasionem rati duces eorum raptim agmine acto pervastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 293:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION