라틴어 문장 검색

Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis:
(카이사르, 내란기, 3권 104:4)
Huc accedebant collecti ex praedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque provinciae finitimarumque regionum.
(카이사르, 내란기, 3권 110:4)
quaeque ibi naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 112:6)
Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus populationibusque prohibere.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 15장2)
Cum in omnes partes finium Ambiorigis aut legiones aut auxilia dimisisset atque omnia caedibus, incendiis, rapinis vastasset, magno numero hominum interfecto aut capto Labienum cum duabus legionibus in Treveros mittit,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 26장1)
parvis exercita furtis quae vastare penum neglectaque sueverat arcae claustra remoliri, nunc uberiore rapina peccat in orbe manus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:111)
aliis exordia sume rapinis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:96)
tu cum per altas impiger ilices praedo citatum cornipedem reges ludentque ventis instabiles comae, telis iacebunt sponte tuis ferae gaudensque sacris vulneribus leo admittet hastam morte superbior.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)
pavido metimur caerula voto, puppis si qua venit, si quid fortasse potenti vel pudor extorsit domino vel praedo reliquit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:44)
pars tertia mundi unius praedonis ager.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:102)
ite recepturi, praedo quem sustulit, axem ereptumque Notum;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:305)
Italiamne feram furiis praedonis acerbi subiectam?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:210)
comprime ferales torvi praedonis habenas!"
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:151)
Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna exitiique reos flores ipsumque rapinae detestata locum sequitur dispersa viarum indicia et pleno rimatur lumine campos inclinatque faces.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:292)
sic avidus praedo iam non per singula saevit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:161)

SEARCH

MENU NAVIGATION