라틴어 문장 검색

igitur accita est in senatum, steteruntque diversi ante tribunal consulum grandis aevo parens, contra filia intra vicesimum aetatis annum, nuper marito Annio Pollione in exilium pulso viduata desolataque, ac ne patrem quidem intuens cuius onerasse pericula videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 30장5)
Marium Celsum consulem designatum, per speciem vinculorum saevitiae militum subtractum, acciri in Capitolium iubet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장3)
Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
septimam decimam cohortem e colonia Ostiensi in urbem acciri Otho iusserat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장2)
sed scientiam artemque haruspicum accitam et Cilicem Tamiram intulisse, atque ita pactum ut familiae utriusque posteri caerimoniis praesiderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장3)
nec defuere qui trierarchos nomine Neronis accirent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장3)
accitis auxiliis securum hostem ac successu rerum socordius agentem invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장2)
nam Caecina non simul cohortis sed singulas acciverat, quae res in proelio trepidationem auxit, cum dispersos nec usquam validos pavor fugientium abriperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장3)
plerique copias trans Padum agentis acciri postulabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장7)
multos praefecturis et procurationibus, plerosque senatorii ordinis honore percoluit, egregios viros et mox summa adeptos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장5)
Praeposuerat praetorianis Publilium Sabinum a praefectura cohortis, Iulium Priscum tum centurionem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장1)
et Britannia Galliaque et Hispania auxilia Vitellius acciverat, immensam belli luem, ni Antonius id ipsum metuens festinato proelio victoriam praecepisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장5)
Sustinuit labentem aciem Antonius accitis praetorianis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장1)
aliis placebat accitis ex urbe praetoriis cohortibus valida manu perrumpere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장4)
igitur Venutius accitis auxiliis, simul ipsorum Brigantum defectione in extremum discrimen Cartimanduam adduxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION