라틴어 문장 검색

Si nullam nostris ultra spem ponis in armis, si tam deserti sumus et semel agmine verso funditus occidimus neque habet Fortuna regressum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:9)
sed, a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장2)
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus alleuati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris leuare manu;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장5)
Hoc enim inter cetera vel pessimum habet crudelitas, perseverandum est nec ad meliora patet regressus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:2)
Quarundam rerum initia in nostra potestate sunt, ulteriora nos vi sua rapiunt nec regressum relinquunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 42:1)
Et haec refugienda sunt, ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur, nec accedendum eo, unde liber regressus non sit ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 63:2)
Praegredi castae solent.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:50)
unde aliquoties in altum prouectum cum modo uenti aduersi retulissent, modo ipse iactationem nauis caeco uoluente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et uitae cepit, regressusque ad superiorem uillam, quae paulo plus mille passibus a mari abest,
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:4)
tu - seu tarda situ rebusque exhausta senectus erravit seu blanda diu Fortuna regressum maluit - attonitum et venturi fulminis ictus horrentem tonitru tantum lenique procella contentus monuisse senem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum58)
cunctaque si numerem, non plura interprete virga nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras et picturato pluviam ligat aera gyro quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam38)
sed iussa patris tutique regressus legato iustaeque preces vicere sororis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권141)
extimuit sparsa inter tela iacentem praegrediens truncamque tamen percussit Acoetes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권187)
Regressus in Galliam, legiones in hiberna dimisit, ac DCtas naues utriusque commodi fieri imperauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.5)
Colman uidens spretam suam doctrinam, sectamque esse dispectam, adsumtis his, qui se sequi uoluerunt, id est qui pascha catholicum et tonsuram coronae (nam et de hoc quaestio non minima erat) recipere nolebant, Scottiam regressus est, tractaturus cum suis, quid de his facere deberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI.5)
Qui uidelicet Suidberct accepto episcopatu, de Brittania regressus, non multo post ad gentem Boructuarorum secessit, ac multos eorum praedicando ad uiam ueritatis perduxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION