라틴어 문장 검색

rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fovent usque in incendium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 15:6)
Quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 5:4)
Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur, non aliter quam scintilla flatu levi adiuta ignem suum explicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 29:1)
fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 3:11)
an illud verum sit, quo maxime probatur homines divini esse spiritus, partem ac veluti scintillas quasdam astrorum in terram desiluisse atque alieno loco haesisse.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:6)
thalamis Troia praelucet novis.
(세네카, Troades 926:2)
neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica aut poetica schemata scintillasve controversalium clausularum libuit aptari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 2:1)
"vidi et Abydeni iuvenis certantia remis bracchia laudavique manus et saepe natanti praeluxi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam38)
Ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum conflabellant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:4)
Magno ergo largitatis dominicae beneficio mens nostra gaudio exultauit, quod scintillam orthodoxae religionis in uestri dignatus est confessione succendere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:2)
Cumque diutius epulis atque ebrietati uacarent, accenso grandi igne in medio, contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus, quod erat uirgis contextum, ac foeno tectum, subitaneis flammis impleri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.8)
scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:2)
tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom, atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati - ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 267)
Huic Instantiae non subjungitur negativa alia, quam ut bene notetur non excitari scintillas ex silice et chalybe aut alia aliqua substantia dura nisi ubi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantia lapidis vel metalli, neque aerem attritum unquam per se generare scintillas, ut vulgo putant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 114:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION