라틴어 문장 검색

Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse.
(아풀레이우스, 변명 89:8)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
(아풀레이우스, 변명 90:6)
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere:
(아풀레이우스, 변명 90:10)
ob haec et alia uiduae dote aucta procos sollicitant.
(아풀레이우스, 변명 90:14)
quod Pudentilla quoque in alio marito fecisset, si philosophum spernentem dotis non repperisset.
(아풀레이우스, 변명 90:15)
quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam praemium paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat.
(아풀레이우스, 변명 95:3)
uti dotem mihi modicam potius quam amplam diceret?
(아풀레이우스, 변명 100:5)
an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret?
(아풀레이우스, 변명 100:7)
negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur.
(아풀레이우스, 변명 100:20)
Chaldaei sideralem scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia.
(아풀레이우스, 플로리다 15:26)
"adest custos paratus, cedo praemium."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:14)
"ei praecipit, bono custodi redderet sine mora praemium, et oblato statim Summas inquit Tibi, iuvenis, gratias agimus et Hercule ob sedulum istud ministerium inter ceteros familiares dehinc numerabimus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:45)
"Zatchlas adest Aegyptius, propheta primarius, qui mecum iamdudum grandi praemio pepigit reducere paulisper ab inferis spiritum corpusque istud postliminio mortis animare;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:59)
"Et nunc assistit miser hic praemium nor industriae, sed debilitationis consecutus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:85)
"Haec erunt vobis egregiae formositatis meae praeclara praemia?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION