라틴어 문장 검색

O mihi dilectos inter pars prima sodales, unica fortunis ara reperta meis cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit, ut vigil infusa Pallade flamma solet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 51)
vigil vicissim spiritus quodcumque restat temporis, dum meta noctis clauditur, stans ac laborans excubet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum23)
nos festis trahimus per pia gaudia noctem conciliis votaque prospera certatim vigili congerimus prece, extructoque agimus liba sacrario.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae39)
cui tramite certo condicio inposita est vigilem tolerare laborem visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo praecipitem teretique globo per inane volantem et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem, area maior enim quam qui percurrit in illa, et longe campi spatium diffusius in quo emicat ac volucri fervens rota volvitur axe.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권98)
caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:6)
vix primi proelia temptant portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:13)
Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 8:3)
Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, templa Iovi centum latis immania regnis, centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, excubias divom aeternas, pecudumque cruore pingue solum et variis florentia limina sertis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 9:1)
Vigiles simul excitat, illi succedunt servantque vices:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:29)
sume, Maecenas, cyathos amici sospitis centum et vigiles lucernas perfer in lucem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 84)
et ni posces ante diem librum cum lumine, si non intendes animum studiis et rebus honestis, invidia vel amore vigil torquebere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 218)
ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, invenior Parthis mendacior, et prius orto sole vigil calamum et chartas et scrinia posco, navem agere ignarus navis timet;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 138)
nonnunquam praepositione praemuniri potest causa, deinde exponi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 160:7)
qua in causa praeponendae prooemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae, quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus, singulis an universis opponenda refutatio, reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus, de iure prius an de aequitate dicendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 276:1)
sed, si quid periculosius finxisse videbimur, quibusdam remediis praemuniendum O. est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 100:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION