라틴어 문장 검색

quibus omnibus aliena est illa magnificentiae virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 151:2)
ergo et illi captavit ex ipsa praestantia animi favorem et locum lacrimarum eius ipse successit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 43:2)
itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientes etiam forti viro conquestiones:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 45:1)
nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:3)
sublimitas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas expressit illum fragorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 67:2)
odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 236:2)
novem vero Lyricorum longe Pindarus princeps spiritus magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiae flumine;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 62:1)
sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 101:3)
ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnes, quos ego quidem audierim, tragoedos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 105:4)
Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum :
(세네카, 행복론, Liber VII 40:3)
Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 111:1)
quibus duobus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 568:1)
eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 581:2)
urbem quoque urbi Romae vel situ vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum praeponebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 277:1)
eodem anno, ne privatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus vel in hac magnificentia urbis conspiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION