라틴어 문장 검색

"geminae mihi namque, nepotum laeta Ades, aequo pubescunt sidere natae, quantus honos quantusque pudor, ne credite patri, et super hesternas licuit cognoscere mensas, has tumidi solio et late dominantibus armis optavere viri - longum enumerare Pheraeos Oebaliosque duces - et Achaea per oppida matres spem generis, nec plura tuus despexerat Oeneus foedera Pisaeisque socer metuendus habenis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권49)
Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 4:3)
uos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris, cui tulit hesterna gaudia nocte Venus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 19)
Di meliora ferant, nec sint mihi somnia uera, quae tulit hesterna pessima nocte quies.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 41)
Ne tibi sim, mea lux, aeque iam feruida cura ac uideor paucos ante fuisse dies, si quicquam tota commisi stulta iuuenta cuius me fatear paenituisse magis, hesterna quam te solum quod nocte reliqui, ardorem cupiens dissimulare meum.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 181)
Romani, si umquam ante alias ullo in bello fuit quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 298:2)
ea cum una nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova perturbatus, moram suam hesternam, velut deorum quadam providentia inlatam, ait saluti sibi atque illis fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 519:1)
adgressurum fuisse hesterno die in concilio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 520:2)
suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod videbatur ob eam differri caedes potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 523:1)
postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamvis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interventu collegae ipse exercitusque est servatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 573:2)
postquam ad diem praestitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 242:2)
decemvir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 511:1)
dies deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset Romam, ex ferocibus universis singulos,metu suo quemque, oboedientes fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 41:3)
cum eo hoste res est qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non ante viderit quam captum a nobis, nos tam paucos tot ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, vallo circumdederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 393:1)
accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praestituta die.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 278:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION