라틴어 문장 검색

quia quod est arduum sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 6:2)
DE videndi ratione deque cernendi natura diversas esse opiniones philosophorum animadvertimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVI 2:1)
eamque esse opinionem quorundam, Verrius Flaccus refert in libro De Significatu quarto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 3:1)
Ac se quidem dubitare super ea re dicit, posse autem videri putat nonnihil esse rationis in ea opinione, quod ἱστορία Graece significet rerum cognitionem praesentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 3:2)
Huius opinionis Sinnianae id quoque adiumentum est, quod complures cum dicimus, non comparative dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 15:1)
Has volgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 8:1)
Non enim Cato confitetur noluisse Rodienses victoriam esse populi Romani, sed sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suae professio, non Rodiensium culpae confessio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 25:1)
Est autem alia rationis opinio cur dici solitum sit captivos sub corona , quod milites custodiae causa captivorum venalium greges circumstarent eaque circumstatio militum corona appellata sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 5:1)
Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 5:1)
Verbum quoque ipsum puto, quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod videatur esse verum et integrum et incorruptum retineamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 9:1)
Tum Ciceronem iudicare de viris doctis veritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos videretur inprobasse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:4)
Cum dies, inquit, "ita praefinita est, ut iudex ' intra Kalendas' pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio, non esse dubium quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum ambigi video quod tu quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 7:2)
Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 4:1)
Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 13:1)
Quae igitur est opinionis istius ratio?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION