라틴어 문장 검색

Praeterea, si ob aliquam causam ad dominarum devenerint amantes iudicia, amantium personae nunquam debent iudicantibus indicari sed sub indefinita eis prolatione proponi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 28:6)
Praeterea constat amatoribus rationem quoque obstare secundam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 3:1)
Praeterea, etsi ex amore quandoque non offendatur amicus, quia forte in extraneam personam extenditur amor amici, mutuas tamen amicitiae vices agnoscere non posset amicus, donec in amico verus dominabitur amor.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:8)
Amorem praeterea tali argumento confundimus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:1)
Praeterea ipsum Deum sine omni dubitatione castitatis et pudicitiae caput esse scimus atque principium;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:1)
Amor praeterea inextricabiles consuevit hominibus et mortales guerras parare ac perpetuae pacis foedera removere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 19:1)
Praeterea tollit amor etiam somnum et omni solet hominem privare quiete.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:5)
Praeterea omnis mulier alias contemptui videtur habere, quod ex sola constat superbia provenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:1)
Sed nulla praeterea femina tanto posset coamanti dilectionis vinculo colligari, si munerum ipsa semper suffragia non agnoscat, quae circa solita non incipiat tepidare solatia et suo coamanti non fiat cito peregrina.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:4)
Amor praeterea ratione alia satis videtur odibilis, quia saepius inaequalia pondera portat et eam semper cogit amare, quam nulla posset homo sollicitudine obtinere, qua mutuum illa non sentit amorem, quum amoris non instigetur aculeis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:1)
Sed praeter reliquos incedit homuncio rauca
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:5)
et nunc oculos huc illuc que vertebas, nunc frontem confricabas manu, nunc capillos digitis attrectabas, nunc iram ipsa facie praeferens, aliquid tibi praeter votum accessisse, crebra vultus mutatione querebaris, edicito.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:51)
cui communicet si quid praeter solitum sublime vel luminosum accesserit.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:9)
Nihil praeterea difficilius aestimant, quam amicitiam usque ad diem vitae extremum permanere;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:4)
Est praeterea amicitia quam consideratio alicuius utilitatis accendit, quam multi ob hanc causam, et appetendam, et colendam, et conservandam existimant.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION