라틴어 문장 검색

Lydia qua penitus stagnum navale coercet ripa suburbanisque vadum praetexitur hortis, illic egregium formaque animisque videbis Marcellum et celso praesignem vertice nosces.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum3)
atque utinam fortuna mihi, dare manibus aras, par templis opus, aeriamque educere molem, Cyclopum scopulos ultra atque audacia saxa Pyramidum, et magno tumulum praetexere luco!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum18)
"tunc omnis in astris consonet arcana volucris bona murmura lingua, si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum alitibus praetexe diem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권181)
"pandam omnia regna, si placet, et Stygio praetexam Hyperiona caelo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권20)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:5)
Ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexit et disciplinam superstitione delusit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:8)
"Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur Et Canis arenti torreat arva siti, Quamvis praetexens picta ferrugine caelum Venturam anticipet imbrifer arcus aquam."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 427)
Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum, pumex et canas tondeat ante comas, summaque praetexat tenuis fastigia chartae indicet ut nomen littera facta tuum, atque inter geminas pingantur cornua frontes:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 15)
me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 88:2)
consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:2)
pontifex eum togam praetextam sumere iussit et velato capite, manu subter togam ad exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 125:1)
magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in deversorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 680:1)
Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 558:2)
iis quoque quae darentur portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION