라틴어 문장 검색

Et Saxones perterriti omnes ad locum, ubi Lippia consurgit, venientes ex omni parte et reddiderunt patriam per wadium omnes manibus eorum et spoponderunt se esse christianos et sub dicione domni Caroli regis et Francorum subdiderunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:3)
et timore perterritus non fuit ausus per semet ipsum faciem domni regis Caroli videre.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:8)
Quod ubi imperator audivit, Remis ei statuit occurrere missisque obviam his, qui eum illo deducerent, adventum eius praeveniens cum magno eum ibidem honore suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 237:4)
Deinde inito consilio, ut ultionem huius facti praevenirent, missa legatione ad imperatorem, quam inviti et quanta necessitate coacti id fecerint, exposuerunt, se tamen ad satisfactionem esse paratos, et hoc in imperatoris esset arbitrio, qualiter ita fieret emendatum, ut de reliquo inter partes pax firma maneret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 331:3)
"tandem expergitus et nimio pavore perterritus cadaver accurro et admoto lumine revelataque eius facie rimabar singula, quae cuncta convenerant:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:42)
"His dictis perterritus tentare fortunam aggredior:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:86)
"Talibus monitis Demochares perterritus numerumque perditorum secum recensens, non difficulter assensus, ut ex arbitrio nostro caveam locaremus facile permisit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:59)
"talis aspectus atrocitate perterrita somno funesto pavens excussa sum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:16)
"Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum volatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:31)
ac dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec est qui doceat, senex alius, magnus ille quidem, gravatus annis, totus in baculum pronus et lassum trahens vestigium, ubertim lacrimans per viam proximat, visisque nobis cum fletu maximo singulorum iuvenum genua contingens sic adorabat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:10)
Sed praevenit cogitatum meum emptor anxius pretio depenso statim, quod quidem gaudens dominus scilicet taedio mei facile suscepit, septemdecim denarium, et illico me tumida spartea deligatum tradidit Philebo:
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:15)
"Praesenti malo perterritus mente excidisti tua, nee fortuitum istud remedium, quod deum providentia subministrat, intuens?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:7)
nec ille prostratus et praeventus vulneribus ullum repperire saluti quiens subsidium, quod solum restabat, simulat sese mortuum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:3)
Et hoc quidem non adeo mentiebatur, quod iam destinatam iuveni mortem praevenisset puer;
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:4)
"quod si vere peremptus est, si morte praeventus est, quaeratis licet causas mortis eius alias."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION