라틴어 문장 검색

illum inter geminae nantem confinia mortis nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore, cum canibus rabidas inter fera serperet undas, nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis, uel si sublimis fluctu consurgeret imo, uel si interrupto nudaret gurgite pontum.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae23)
itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacumque vi possint, interrumpant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 100:2)
itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas praevertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:2)
deinceps ingentes sequuntur viri, si Punicum Romano praevertisset bellum seniorque in Italiam traiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 246:1)
haec conubia patrum et plebis interrupit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 476:1)
deinde, postquam interrumpi agmen vidit periculumque esse ne exutum impedimentis exercitum nequiquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco et cum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 343:1)
nam dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliqui erat, occursantes per obliqua montani interrupto medio agmine viam insedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 354:2)
itaque tantus omnis terror invaserat ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppliciorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 61:1)
paucos esse et ab suis interclusos, et quae, dum paveat Romanus, interrupta acies videatur, eam, si se utrimque in hostem vertat, ancipiti pugna medios circumventuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 70:2)
interrupit hos sermones nocte quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 381:1)
ibi stativis rex per aliquot dies habitis fluctuatus animo est, utrum protinus in regnum se reciperet, an praeverti in Thessaliam posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 147:1)
Rhodii impigre praevertere ad traiciendas copias consulis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 356:1)
disceptationem inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias priusquam de praetoris exercitu ageretur aequum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 427:1)
tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 472:1)
interrumpi tenorem rerum, in quibus peragendis continuatio ipsa efficacissima esset, minime convenire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 171:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION