라틴어 문장 검색

Rogaui et ego una cum illo, promittens etiam me elimosynas in alimoniam inopum dare, dum ille domum comitis pransurus, ac benedictionem daturus intraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.9)
Huic tamen adcubuit noster puer:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 943)
quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet ut prandeat miles firmatisque cibo viribus arma capiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 452:1)
ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum ut prandere omnes iuberent, armatos deinde instratisque equis signum exspectare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 574:2)
tesseram vesperi per castra dedit ut ante lucem viri equique curati et pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 207:1)
eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 276:1)
itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 482:1)
quod ubi nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus accumbere eum epularique iussit, atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 341:1)
Accubuisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2353)
cenavisti mecum, ego accubui simul.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2361)
gubernatorem qui in mea navi fuit Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 280)
Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 330)
Quid si apud te eveniat desubito prandium aut potatio forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, ubi ego tum accumbam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 194)
accipias, potesque et scortum accumbas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2179)
Immo equidem pol tecum accumbam, te amabo et te amplexabor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2188)

SEARCH

MENU NAVIGATION