라틴어 문장 검색

eorum autem, qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda vitae laude secernunt, quidam rhetoricen vim tantum, quidam scientiam sed non virtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et virtute diiunctam, quidam etiam pravitatem quandam artis, id est κακοτεχνίαν nominaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:5)
et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 384:2)
plurimus autem circa simulationem et dissimulationem risus est, quae sunt vicina et prope ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:2)
sed simulatio est opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:3)
tum illa, quae maxime quasi irrepit in mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:2)
aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius, audisne?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 56:4)
Cui est confinis dissimulatio, non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 60:4)
inveni qui dissimulationem vocaret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:3)
utilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est), qui, esset contra eum dictum, iura per paris tui cineres, paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli, ut protinus etiam praeceptum sit, eiusmodi figuris utendum temere non esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 141:1)
dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse, non arcessiti et coacti esse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 404:6)
Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
Laborandum est, et ut verum dicam, ne labor quidem magnus est, si modo, ut dixi, ante animum nostrum formare incipimus et recorrigere, quam indurescat pravitas eius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 5:4)
Interrogas, quomodo haec animo pravitas fiat aversandi diem et totam vitam in noctem transferendi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 5:1)
Hoc pravitate naturae accidere quibusdam non negaverim, pluribus, quia memoriam tempus interpositum subducit ;
(세네카, 행복론, Liber III 3:1)
Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
(세네카, 행복론, Liber VII 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION