라틴어 문장 검색

Sicut in telis eadem ferri vis est, sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur an remissa manu effluant, gladius idem et stringit et transforat, quam presso articulo venerit, refert, ita idem est, quod datur, sed interest, quomodo detur.
(세네카, 행복론, Liber II 23:4)
adice articulorum crepitum, cum se ipsae manus frangunt, et pulsatum saepius pectus, anhelitus crebros tractosque altius gemitus, instabile corpus, incerta verba subitis exclamationibus, trementia labra interdumque com- pressa et dirum quiddam exsibilantia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 23:2)
tum vastis ager squalebit arvis, subdita tectis face altus sepultas obruet gentes cinis.
(세네카, Hercules Furens 5:20)
sterilis profundi vastitas squalet soli et foeda tellus torpet aeterno situ.
(세네카, Hercules Furens 10:24)
colit hic reges regumque lares, non ut presso vomere semper numquam cesset curvus arator vel mille secent arva coloni:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:18)
Sidoniis minor) pressasque tandem solvat Ophiuchus manus virusque fundat;
(세네카, 메데아 11:11)
fertur in altum provecta ratis, quae resoluto robore labens pressa dehiscit sorbetque mare.
(세네카, 옥타비아 5:19)
intima creber viscera quassat gemitus stridens, et sacer ignis pascitur artus iamque amplexu frigida presso saxa fatigant;
(세네카, 오이디푸스 2:49)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
loro tenetur Vmber ac presso vias
(세네카, Thyestes 510:1)
ater favilla squalet Iliaca dies.
(세네카, Troades 22:1)
at primum pura somnum tibi discute lympha, et nitidas presso pollice finge comas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 108)
dum modo purpureo spument mihi dolia musto, et nova pressantis inquinet uva pedes, quod superest vitae per te et tua cornua vivam, virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1711)
coeperat ad rupis medium quae maxima turba est interno squalere gelu, quod colle supino artatis conclusa viis reptare rigenti non poterat revoluta solo:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 214)
"squalent vestes ac sordida macro lintea pinguescunt tergo, nec tangere possunt altatae suram pelles, ac poplite nudo peronem pauper nodus suspendit equinum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 194)

SEARCH

MENU NAVIGATION