라틴어 문장 검색

De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium.
“너희의 소와 양에게서 난 맏배의 수컷은 모두 주 너희 하느님께 봉헌해야 한다. 너희는 소의 맏배를 부리거나 양의 맏배의 털을 깎아서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 15장19)
Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,
이스라엘의 맏아들 르우벤의 자손들은 이러하다. 르우벤은 맏아들이면서도 아버지의 잠자리를 더럽혔기 때문에, 그의 맏아들 권리가 이스라엘의 아들 요셉의 아들들에게 넘어가고, 족보에 맏아들로 오르지 못하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 5장1)
Primogenitum asini redimes ove, sin autem nec pretium pro eo dederis, franges cervicem eius. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis in conspectu meo vacuus.
그러나 나귀의 첫 새끼는 양으로 대속해야 한다. 대속하지 않으려면 그 목을 꺾어야 한다. 너희 자식들 가운데에서 맏아들은 모두 대속해야 한다. 아무도 빈손으로 내 앞에 나와서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 34장20)
Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi.
이스라엘 자손들 가운데에서 처음 난 것은 사람이든 짐승이든 다 나의 것이다. 내가 이집트 땅에서 처음 난 것들을 모두 치던 날, 나는 그들을 나의 것으로 성별하였다. (불가타 성경, 민수기, 8장17)
sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de cunctis, quae habuerit, duplicia; iste est enim principium roboris eius, et huic debentur primogenita.
미움 받는 여자의 아들을 맏아들로 인정하여 그에게 자기의 모든 재산에서 두 몫을 주어야 한다. 그 아들이 자기 정력의 맏물이며 그에게 맏아들의 권리가 있기 때문이다.” (불가타 성경, 신명기, 21장17)
Sicque profecto actum est. Me itaque primogenitum suum quanto cariorem habebat tanto diligentius erudiri curavit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:4)
Ego vero quanto amplius et facilius in studio /f.1vb/ litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut militaris glorie pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve gremio educarer;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:5)
XXX, 1 et seq.) Quam firmum etiam et quam apertum fidei nostrae testimonium in Ecclesiastico occurrit, ubi quidem sapientia Dei et se primogenitam ante omnia dicit secundum divinitatis naturam, et postmodum creatam secundum naturae nostrae assumptionem, cum ipsa videlicet ad imperium Patris per Incarnationis habitum visitaverit Israel?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:45)
Ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam, ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:48)
Ego ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 35:11)
et omne desiderabile ei non poterit comparari."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 13:7)
melior estSapientia cunctis speciosis opibus, et omne desiderabile ei non poteritcomparari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 4:8)
Nunc consideremus quae sit vis primitiarum, et utrum tempore aestimentur primitiae, an sanctitate, hoc est, utrum omnia primogenita sanctificationem habeant primitiarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:1)
Non ergo omnia primogenita sancta:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:8)
sed omnia quae sancta sunt, sunt etiam primogenita.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION