라틴어 문장 검색

Solus itaque Pater ingenitus dicitur, sicut solus Filius genitus, Spiritus vero sanctus, nec genitus est, nec ingenitus, sed ut dictum est, ab utrisque procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:15)
Sed quod certa fides tenet nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utrisque procedens, id est a Patre et Filio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:18)
Sed quod certa fides tenet nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utrisque procedens, id est a Patre et Filio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:21)
Quaedam itaque de singulis tantum dicuntur personis, ut ingenitus de solo Patre, genitus sive incarnatus de solo Filio, procedens ab utroque, de solo Spiritu sancto;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:1)
De hac etiam ineffabili et aeterna generatione, sive etiam temporali, quarum utraque mirabilis est, Isaias admirans ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:7)
Superest nunc ut proposita quoque philosophorum proferamus de fide testimonia, ut utrumque populum infidelem ex ipsis suis doctoribus confutemus, Judaeos scilicet ex prophetis, gentiles ex philosophis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:19)
"Tu formasti me et posuisti super me manum tuam," utrumque significat, ut quod formavit antiquum sit, quod superposuit manum novissimum sit. Quod enim secundum naturam divinitatis formatus sit, Apostolus docet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:24)
Spiritu principali confirma me (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:8)
Spiritus principalis Pater est, rectus spiritus Christus est, spiritus sanctus, Spiritus sanctus est. Augustinus veteris et novae legis cap. LVIII:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:13)
Pater quippe a nullo est, Filius a Patre solo est, Spiritus sanctus ab utrisque simul esse contrahit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:17)
Patrem Deum, paternamque mentem actionem sive consilium, et utriusque horum amorem mutuum, unam summam aeque ternam indivisam divinitatem, non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse convincit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:4)
Deus tam ab antiquitate quam virtutibus praeire animam naturae corporis jussit, dominamque eam et principali jure voluit esse circa id quod tueretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:9)
Et hoc est dicere quod Deus locavit hoc ipsum animae genus inter utraque supra dicta quasi medium horum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:8)
De Deo et mente anima nominatur, quia tam Patris et Filii idem est Spiritus cum ab utroque procedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:49)
Ex quo utrique inter illustres viros a beato Hieronymo connumerari et ascribi meruerunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION