라틴어 문장 검색

His erat inter se de principatu contentio, et in illa magistratuum controversia alter pro Convictolitavi, alter pro Coto summis opibus pugnaverant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 39장2)
Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장8)
Northmanni bellum gerunt cum Leone Papa, et Principe Beneventano, et Catapano imperiali in Principatu Beneventi;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1053 9:1)
inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장10)
Primum facinus novi principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inermumque quamvis firmatus animo centurio aegre confecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장1)
quod postquam Sallustius Crispus particeps secretorum (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu vera promeret monuit Liviam ne arcana domus, ne consilia amicorum, ministeria militum vulgarentur, neve Tiberius vim principatus resolveret cuncta ad senatum vocando:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장8)
litteras ad exercitus tamquam adepto principatu misit, nusquam cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장14)
Sed Tiberius, vim principatus sibi firmans, imaginem antiquitatis senatui praebebat postulata provinciarum ad disquisitionem patrum mittendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장1)
Congruens crediderim recensere ceteras quoque rei publicae partis, quibus modis ad eam diem habitae sint, quoniam Tiberio mutati in deterius principatus initium ille annus attulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장1)
Prima novo principatu mors Iunii Silani proconsulis Asiae ignaro Nerone per dolum Agrippinae paratur, non quia ingenii violentia exitium inritaverat, segnis et dominationibus aliis fastiditus, adeo ut G. Caesar pecudem auream eum appellare solitus sit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 1장1)
tum formam futuri principatus praescripsit, ea maxime declinans quorum recens flagrabat invidia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장3)
adice Tiberii tris et viginti, et prope quadriennium Gai, ac bis quaternos denos Claudii et Neronis annos, atque illum Galbae et Othonis et Vitellii longum et unum annum, ac sextam iam felicis huius principatus stationem, qua Vespasianus rem publicam fovet:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 3:2)
nam Corvinus in medium usque Augusti principatum, Asinius paene ad extremum duravit, ne dividatis saeculum, et antiquos ac veteres vocitetis oratores, quos eorundem hominum aures adgnoscere ac velut coniungere et copulare potuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 7:2)
et quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabilis miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam mala;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 1:2)
initia principatus ac statum urbis Mucianus regebat, iuvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION