라틴어 문장 검색

At enim illud detrimentum reipublicae tam grande quam verum nemo circumspicit, illam iniuriam civitatis nullus expendit, cum tot iusti impendimur, cum tot innocentes erogamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 1:1)
non enim absumit quod exurit, sed dum erogat, reparat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 14:3)
Itaque quos paraverant, armis quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die inferiarum apud tumulos erogabant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:5)
Cum omne, quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium docente:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:15)
Cuncta, quae sibi a regibus uel diuitibus saeculi donabantur, mox pauperibus, qui occurrerent, erogare gaudebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.7)
Attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi reseruans;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:4)
in quo toto tempore numquam ipsa uel conditori suo gratias agere, uel commissum sibi gregem et puplice et priuatim docere praetermittebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:4)
pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae sacra fierent atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 214:1)
proinde materiam ingentis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 409:3)
eum consensum deosque consociatos laudare mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria iunxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 457:3)
nunquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 238:4)
motique ita numinis causam nullam aliam vates canebant publice privatimque nunc extis nunc per aves consulti, quam haud rite sacra fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 465:2)
praeceptis Appi moniti patres et universi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae potestatis vires salubres vellent rei publicae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 484:1)
benigne salutare, adloqui plebis homines, domum invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere, numquam ulli neque publice neque privatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 163:2)
nisi ita esset, multi privatim ferebant Volscio iudicem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 260:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION