라틴어 문장 검색

sed, ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent, multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque quas sui quisque commodi fecerat amplius octingentae uno erant visae tempore, a litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 8장6)
Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장5)
si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장6)
Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cabilloni et Matiscone in Aeduis ad Ararim rei frumentariae causa collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His litteris cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 90장7)
Multis hominum milibus captis perterriti Bituriges; qui primum adventum potuerant effugere Romanorum, in finitimas civitates aut privatis hospitiis confisi aut societate consiliorum confugerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 4장3)
te propter Paphias sedes Cyprumque reliqui, te propter libuit tantos explere labores et tantum transnare maris, ne vilior ultra privatos paterere lares neu tempore longo dilatos iuvenis nutriret Honorius ignes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:161)
privato iure tenemur exigui specie fundi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:100)
quotiens ad limina princeps Theodosius privatus adhuc fraterna veniret, oscula libabat teque ad sua tecta ferebat laetior;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae50)
Postquam parta quies et summum nacta cacumen iam secura petit privatum gloria portum, ingenii redeunt fructus aliique labores, et vitae pars nulla perit:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:31)
avida sector non voce citatur, nec tua privatis crescunt aeraria damnis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:302)
ardua privatos nescit Fortuna penates et regnum cum luce dedit.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:5)
populi servire coacti plenaque privato succumbunt oppida regno.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:86)
egregii quotiens exisset foederis auctor, stipatur sociis, circumque armata clientum agmina privatis ibant famulantia signis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:37)
contingat in uno privati fugisse modum crimenque tyranni."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:186)
hunc et privati titulis famulantibus anni et, quos armipotens genitor retroque priores diversis gessere locis, ceu numen adorent;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:280)

SEARCH

MENU NAVIGATION