라틴어 문장 검색

Facit ad causam, si et propitium, cum illis aliquid liberalitatis aut privilegii confert.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 3:2)
Ariditas sucum, nerui officia receperunt, et in conspectu omnium filio incolumitas, patri filius restituitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:6)
Et nos equidem, fratres carissimi, haec uobis pro acterna caritate exhortationis uerba praemittentes, quae rursus pro ecclesiarum uestrarum priuilegiis congruere posse conspicimus, non desistimus inpertire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.18)
Munuscula a uestra celsitudine beato principi apostolorum directa pro aeterna eius memoria suscepimus, gratiasque ei agimus, ac pro eius incolumitate iugiter Deum deprecamur cum Christi clero.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:21)
petiitque et accepit ab eo, in munimentum libertatis monasterii, quod fecerat, epistulam priuilegii ex auctoritate apostolica firmatam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].4)
aut non invidere eos cum incolumitati, tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse sciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 738:2)
portis Achradinae apertis oratores ad Marcellum mittunt, nihil petentis aliud quam incolumitatem sibi liberisque suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 453:1)
non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 232:1)
id cum ad dignitatem eius fidemque pertinere, non prodi socios, tum etiam ad incolumitatem regni, ne sineret Romanos vacuos omni cura, cum Aetolorum gentem sustulissent, omnibus copiis in Asiam traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 313:1)
Octavi pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 63:3)
Cum enim vestra auctoritas intercessisset ut ego regem Ariobarzanem Eusebem et Philorhomaeum tuerer eiusque regis salutem et incolumitatem regnumque defenderem, regi regnoque praesidio essem, adiunxissetisque saltitem eius regis populo senatuique magnae curae esse, quod nullo umquam de rege decretum esset a nostro ordine, existimavi me iudicium vestrum ad regem deferre debere eique praesidium meum et fidem et diligentiam polliceri, ut, quoniam salus ipsius, incolumitas regni mihi commendata esset a vobis, diceret si quid vellet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION