라틴어 문장 검색

ilotarum deinde quidam - hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus - transfugere voluisse insimulati per omnes vicos sub verberibus acti necantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 315:1)
pecunia iuvisse eum insimulabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 403:3)
cum Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 547:1)
vitricus ergo inquit tuus - matrem enim insimulare forsitan fas non sit - pudicitiam famam spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 103:1)
idem, tamquam aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 154:1)
nam cum contione advocata fugam e castris A. Manlio adversis auribus militum, quippe qui primi ipsi fugissent, obiectasset et ingessisset probra M. Iunio, quod se dedecoris socium collegae fecisset, ad extremum utrumque decedere provincia iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 113:1)
Eumenes rex, ab Roma cum in regnum rediret, prope ut victima Delphis in sacrato loco ante aras mactatus, quem insimulet piget referre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 423:2)
postremo, cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit et magno usui consuli fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 194:2)
in Galbam pro se quisque probra ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 435:4)
"sed videlicet, cui nullum crimen, nullum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes voluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 444:1)
nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet atque insimulabit eam probri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 29)
Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2408)
Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2471)
simul Alcumenae, quam vir insontem probri Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 14)
ita me probri, stupri, dedecoris a viro argutam meo!
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION