라틴어 문장 검색

si vastius corpus est, plus etiam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 4:5)
Nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 5:8)
et protinus considerandum est, lapide, an ligno, an ferro, an alio telo percussum sit, et hoc ipso laevi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:2)
At si vastius corpus, nervive robustiores sunt, necessaria est spatha lignea, quae et crassitudinem duorum digitorum habet, et longitudine ab ala usque ad digitos pervenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 3:1)
cedere livori nec sustentare procellas invidiae;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:157)
cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:3)
vasta velut Libyae venantum vocibus ales cum premitur calidas cursu transmittit harenas inque modum veli sinuatis flamine pennis pulverulenta volat;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:186)
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat, non septem vasto quatiens umbone iuvencos, sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili inter anus interque colos oneraverat, alvum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:225)
Tum vero cecidere animi tantisque procellis deficiunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:282)
iam Bistoniis Haemoque nivali vastior expulsis Oriens squalescit aratris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:320)
Aquiloniae procellae, rabidi tacete Cauri, taceat sonorus Auster.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:10)
sic cum praecipites artem vicere procellae adsiduoque gemens undarum verbere nutat descensura ratis, caeca sub nocte vocati naufraga Ledaei sustentant vela Lacones.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:140)
non illos strepitus impendentisque procellae signa nec adventus dubii deterruit Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:322)
nil Rhodope, nil vastus Athos, nil profuit Hebrus Odrysiis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:52)
pars nulla mei subducta procellae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:110)

SEARCH

MENU NAVIGATION