라틴어 문장 검색

videtur sane peritia iuris pontificalis animalis hostiae mentionem fecisse, cum dicit 'animaque litandum Argolica';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1193)
nam et 'animam' dixit, et 'litare' verbo pontificali usus est, id est sacrificiis deos placare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1194)
simul modo adverbium temporis est, significat enim 'eo tempore'. et est ordo 'simul manibus tendit divellere nodos, simul clamores horrendos ad sidera tollit perfusus sanie vittas atroque veneno'. et vide genus mortis totum ad supplicium procuratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2201)
quod autem Donatus dicit, 'litus' locum esse ante aras, a litando dictum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5573)
nam a litando 'li' brevis est, et stare non potest versus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5575)
non enim sacra, sed deos sacris litamus, id est placamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 505)
denique si per marem litare non possent, succidanea dabatur femina;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6419)
procurate verbum conpositum, id est curate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1561)
nam 'iubeor' non dicimus, unde potest venire 'iussus'. sic ergo hic participium usurpavit, ut Horatius verbum, dicens haec ego procurare et idoneus imperor et non invitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4442)
inani pro 'nihil sibi procurans contra absentem loquebatur'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 53)
tu quoque, mater multi sic distinguunt, quia et intentio loquentis ab initio sic fuit, ut a saevitia Amoris inciperet, in secundo loco accusaret et matrem, ita tamen, ut criminis eius invidiam crude- litati Amoris adscriberet, et ideo geminandum ('ille'):
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 504)
illa seges demum 'seges' modo terra, ut "nec pecori opportuna seges". 'demum' autem novissime, vere specia- liter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 471)
multi tamen volunt vindemiam esse totius orbis genera- liter, vindemias singularum partium, ut plus significet singularis numerus, quam pluralis, sicut plus est cum dicimus 'per terram pluit', quam 'per terras pluit':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 64)
paribus lita corpora guttis similibus, id est aureis guttis habentes distincta corpora:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 991)
nam 'lita' est inlita, distincta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 992)

SEARCH

MENU NAVIGATION