라틴어 문장 검색

Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 10:2)
Nam et coenulas nostras praeterquam sceleris infames ut prodigas quoque suggillatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:2)
Nam et multis aliis similia quibus nullas poenas inrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et inpunitis, ut innoxiis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 3:1)
Quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum auctrices1 cruentae et lascivae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:3)
et tamen eos, tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius privati facti sint, neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 132:1)
dictator cum iam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset, ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut invidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 225:1)
Claudi, qui largitionem novam prodigam inaequalem inconsultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes conferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 229:1)
sed forsitan non indigni simus qui nobismet ipsi multam inrogemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 405:2)
centum milium multa irrogata erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 696:1)
Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 232)
qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant, is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem meo arbitratu dent, cum cara annona sit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 131)
nam nunc domi nostrae tot pessimi vivont, peculi sui prodigi, plagigeruli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 19)
Edepol fecisti prodigum promum tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 412)

SEARCH

MENU NAVIGATION