라틴어 문장 검색

Post haec non multa mora Tankradus duci Jerusalem occurrit in adventu Natalis Domini a praesidio Tabariae, quod dux idem vallo et insuperabili munitione in montis arduo reaedificaverat, et Tankradus dono ducis ad tuendum susceperat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:1)
Hic itaque audito adventu Boemundi et ejus copiarum, nec illum longe ab urbis obsidione abesse, quingentibus militibus ab exercitu suo assumptis, illi in planitie regionis occurrit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:7)
[0585C] Quarta vero die ab Antiochia procedens in omni jucunditate, Laodiceam pacifice cum omni apparatu suo descendit, ubi biduo requie fruens, retardati et subsequentis populi praestolabatur adventum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:1)
caeteri vero omnes prae angustia auditi adventus Turcorum ab eo dilapsi sunt et dispersi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:14)
- Tankrado solo adventu Baldewini perterrito, Baldewinus sanctam ingressus est civitatem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 71:3)
Sed Tankradus omnia ignorans de adventu Baldewini, Jerusalem profectus fuerat ad corrumpendos principes et custodes turris David, quatenus avunculus ejus Boemundus aut ipse regnum obtineret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 72:2)
[0588D] His itaque perfectis, quidam probi milites de domo ducis Godefridi, Rudolfus, Geldemarus, Wickerus Alemannus, Rudolfus de Montpizon, in via civitatis Caesareae, qua Sarracenos persequebantur, adventum Baldewini penitus ignorantes, tunc primum a praemissis fratribus rem cognoverunt, quomodo scilicet Baldewinus loco fratris sui Jerusalem obtinere advenisset, atque Caiphas adhuc hospitio moraretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:1)
Nec mora, audito tam egregii principis adventu, et digno haerede Jerusalem, gavisi sunt universi, commistisque sociis et armis, Japhet, quae est Joppe, contenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:2)
Tankradus audito tam proximo adventu Baldewini, statim ab obsidione Joppe surrexit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:4)
Frater ducis Godefridi es, principis gloriosissimi ac nominatissimi, et ideo universae nationes gentilium in circuitu famam de te comperientes, adventu tuo tremefactae sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:8)
Audito namque adventu illius, universi gentiles a regione et civitate hac fugerunt, eo quod sine muro haec civitas infirma haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:5)
- Quomodo rex audita fama Babyloniorum, eorum praestolatur adventum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 114:2)
Hoc vero in loco dum diu praestolarentur adventum inimicorum, nec quisquam illorum adhuc in jactantia sua descendisset, rex quemque suorum in sua remisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 115:4)
Audita hac Longobardorum obstinata responsione, nolle eos a statione occupati maris se amovere ante adventum futurae societatis, imperator illis emendi et vendendi licentiam interdixit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:3)
Baldewinus itaque rex in civitate Japhet tunc moram faciens, ac tam fortium virorum adventum intelligens, nuntios egregios illis in occursum constituit, qui omnia vitae necessaria illis procurarent in pane, carne, vino, oleo et hordeo ad refocillandos milites et eorum equos longo itinere fatigatos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION