라틴어 문장 검색

Cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram conprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit, quod intra centum annos nemo ex tanta iuventute superfuturus esset.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 102:4)
Crudele regnum turbidum tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad repentinum sonitum expavescentes ne eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 40:1)
per ipsum tamen compositum fletumque vultum lacrimae profunduntur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:4)
Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas profundentem, sive illas ibi primum nascentis invenit, sive inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et ab confusione peioris undae servatum reddidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 97:1)
Ideo cito cadunt et mutantur in contrarium et, cum acerrime saevierunt expaveruntque, pascuntur et ex fremitu discursuque vesano statim quies soporque sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 23:2)
Quid miser expavescis ad clamorem servi, ad tinnitum aeris aut ianuae impulsum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:3)
Nolite, obsecro vos, expavescere ista, quae dii immortales velut stimulos admovent animis :
(세네카, De Providentia, book 1 42:1)
cuncta expavesco meque non credo mihi.
(세네카, 오이디푸스 1:16)
Altum taurus attollens caput primos ad ortus positus expavit diem trepidusque vultum obliquat et radios fugit.
(세네카, 오이디푸스 5:9)
aethera ac lucem petit et teste caelo vivit, hoc equidem reor vixisse ritu prima quos mixtos deis profudit aetas, nullus Ius auri fuit caecus cupido, nullus in campo sacer divisit agros arbiter populis lapis;
(세네카, 파이드라 7:16)
fratrem expavescat frater et gnatum parens
(세네카, Thyestes 42:1)
quicquid a vobis minor expavescit,
(세네카, Thyestes 623:1)
iam deus amplexu votum persolvit, at illi aurea divinas urna profudit aquas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b19)
Astyages Cyro pellendus forte nepoti inguinis expavit diffusum vite racemum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 52)
coram te Caramallus aut Phabaton clausis faucibus et loquente gestu nutu, crure, genu, manu, rotatu toto in schemate vel semel latebit, sive Aeetias et suus Iason inducuntur ibi ferusque Phasis, qui iactos super arva Colcha dentes expavit, fruticante cum duello spicis spicula mixta fluctuarent;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium59)

SEARCH

MENU NAVIGATION