라틴어 문장 검색

Ipse certe (ut ingenue fatear) soleo aestimare hoc opus magis pro partu temporis quam ingenii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:9)
Ita habent et scientiae quibus insuevimus generalia quaedam blandientia et speciosa, sed cum ad particularia ventum sit, veluti ad partes generationis, ut fructum et opera ex se edant, tum contentiones et oblatrantes disputationes exoriuntur, in quas desinunt, et quae partus locum obtinent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:16)
Itaque nec temporis partus nec abortus extant in fastis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:33)
Itaque haec nostra (ut saepe diximus) foelicitatis cujusdam sunt potius quam facultatis, et potius temporis partus quam ingenii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:8)
similiter, de generatione ordinatim explicata animalium, ab initu ad partum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:5)
Facienda enim est congeries sive historia naturalis particularis omnium monstrorum et partuum naturae prodigiosorum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:9)
et partus animalium biformes et commisti ex speciebus diversis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 304:1)
secundo cum elaboratae et efformatae fuerint, veluti in utero consilii sui, atque maturuerunt et partui vicinae sint, tum demum non permittant amplius consilio suo ut decretum perficiant, acsi res ex eorum auctoritate penderet, sed negotium ad se retrahant et palam omnibus faciant decreta et ordinationes ultimas (quae, quoniam cum prudentia et potestate exeunt, assimilantur Palladi armatae) a seipsis emanare, neque solum ab auctoritate sua, verum etiam (quo magis existimationem suam evehant) ab ingenio et auctoritate propria pervenire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 2:11)
Etenim complures sermones prorsus abs re in ipso partu abigit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:4)
Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장10)
Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장28)
adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam in generationes saeculorum et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum.
(불가타 성경, 집회서, 24장46)
Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero et a conceptu.
(불가타 성경, 호세아서, 9장11)
Hoc autem prima etiam numeri progenies servat atque custodit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 15:4)
Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION