라틴어 문장 검색

Eodem argumento significatur et tempus quo angusta lux est, cum velut abrasis incrementis angustaque manente extantia ad minimum diei sol pervenit spatium, quod veteres appellavere brumale solstitium, brumam a brevitate dierum cognominantes, id est βραχὺ ἦμαρ:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:1)
Ergo Inui cornua barbaeque prolixa demissio naturam lucis ostendunt, qua sol et ambitum caeli superioris inluminat et inferiora conlustrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 4:1)
Hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse me memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:2)
Disputat de hoc more etiam Trebatius Religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 8:1)
Cuius verba, quia sunt prolixa, praetereo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 2:2)
Ecce dicendi genus quod nusquam alibi deprehendes, in quo nec praeceps brevitas nec infrunita copia, nec ieiuna siccitas nec laetitia pinguis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 15:1)
Sed et quanta sit mutis animalibus infirmitas vitae brevitas indicio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:1)
Medium et minimum vitaverunt, inquit, ut ineptos, alterum magnitudine, brevitate alterum, et electus est qui ab utroque clauditur et minus officii gerit et ideo servando anulo magis accommodatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 15:3)
15 Queruntur viri, 42 quorum aliquis senior prolixa oratione de superiori bello civili inter Marium Syllamque gesto disserit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권5)
Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I7)
Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIX1)
Quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIX2)
Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum, Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, L1)
properas qui flere, viator, Non licet hic vitae de brevitate queri:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCI3)
et notanda simul orationis brevitas, quae in periculis congruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 32211)

SEARCH

MENU NAVIGATION