라틴어 문장 검색

id autem est ut hoc quod te tua sponte facturum esse certo scio honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter facias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16A 8:5)
quod cum ita sit, tamen interest nostra Plancum hoc animo libenti prolixoque facere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16C 7:1)
nostra si angustior est (etsi de tua prolixa beneficaque natura limavit aliquid posterior annus propter quandam tristitiam temporum), non debent mirari homines, cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et temporibus, quibus alii moventur, isdem ego movear, 'med esse acerbum sibi, uti sim dulcis mihi.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 8:2)
scribebam illa quae dixeram πολιτικά, spissum sane opus et operosum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 1:4)
sed res operosa est et hominis perdiligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 8:2)
Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat quasi structura quaedam nec tamen fiat operose;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:2)
simul complexus sum, ne singula methodo prolixiore quam pro rei dignitate proponere, & sigillatim demonstrare tenerer, & seriem reliquarum Propositionum interrumpere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:5)
& propterea ut area Ellipseos totius ad aream circuli totius. Q. E. D. Argumento prolixiore probari potest analogia ultima in Sectoribus evanescentibus BSP, OCF:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 22:14)
LXVI, sed argumento prolixiore, quod ideo praetereo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 81:2)
Et quod caudae quae prolixiores sunt & latiores, & luce vegetiore micant, sint ad latera convexa paulò splendidiores & limite minus indistincto terminatae quam ad concava.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:11)
Utraque formosa est, operosae cultibus ambae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 103)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos currentem rusticus undam, Frigidaque arboreas mulceat aura comas, Non ego Paelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem, rura paterna, locum - Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1621)
tempora qui solis operosa colentibus arva, fallitur, et nautis aspicienda putat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:269)
reïce succinctos operoso stamine fusos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:507)
quae nunc nomen habent operosi signa Myronis
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 44:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION