라틴어 문장 검색

Cujus legatos rex benigne audiens, opem promisit, ac statim Paganum de Cayphas accitum, et Eustachium, cognomine Granarium, Tankrado et Willhelmo legatos in haec verba direxit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 20:1)
ac poenitentia ductus, quod cum gentilibus quidquam adversus confratrem machinatus fuerit, promisit se ultra purum ac fidelem, sicut a principio viae devoverat, coadjutorem confratrum velle persistere indeficientem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:11)
Sed his refutatis, quia pax inter eum et Tankradum erat, hoc tantum promisit eis quod nulli parti hinc vel hinc auxilio haberetur, et hac de causa filium suum obsidem eis fecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:2)
In anno secundo postquam Sidon capta est, et Tankradus Sareptam percussit et obtinuit, rex Baldewinus convocata omni Ecclesia Jerusalem ab universis locis quae sub manu ejus erant, iniit consilium quatenus obsideret Sur, quae adhuc rebellabat et conchristianis fratribus terra marique calumnias inferebat, et a tributis et pacto recesserat in omnibus quae regi promiserat mentita.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 2:1)
Rogaverunt etiam ut eis viros sagittarios et defensores urbis in auxilium mitteret in conventione solidorum, viginti millium byzantiorum sibi suisque dare promittentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 4:2)
Promiserat enim rex Graecorum, illic per aquas copias adfuturas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:5)
Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti repromissiones,obturaverunt ora leonum, et extinxerunt impetum ignis, effugaverunt acciemgladii, convolaverunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castraeverterunt exterorum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:1)
Non enim potest in eis sucus diuturnus haberi, qui minus celeritersunt maturitatem adepti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:11)
Si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine quanec amicitiam, nec ullam rem expetendam consequi possumus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 75:10)
Cave tamen si tibi forte non placet amico petita promittere, ne propterverecundiam incidas in mandatum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 115:1)
nec si plus tibi noceant, quam illi prosint, cui quid promiseris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 117:4)
Quam gloriam adipiscuntur qui talia conantur facere,
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 22:11)
Unde Apostolus in epistola ad Ebreos dixit,"Habrae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret,maiorem, iuravit per semetipsum, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:52)
Si autem falsum et mendatium dixit, stultusfuisset Deus si pro mendatio et falsitate, quod est peccatum mortale, paradissumlatroni promisisset.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 90:12)
Qui igitur veram gloriam adipisci volet iustitie fungatur offitiis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION