라틴어 문장 검색

Dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque dat tibi, qua possis defossos promere vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:3)
Australiae Episcopi noverunt expromere conversionem in verbis reconciliationis cum creato:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 278:3)
1 vagire sibi nam pusio nondum norat et ora Deo reserabat garrula Christo, promite secretos fatus;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3195)
videre quod postquam magi, Eoa promunt munera, stratique votis offerunt tus, myrrham et aurum regium.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae18)
si vocem simulare licet, nempe aptior ista vox Romae est, quam nunc eius sub nomine promam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2223)
Afra Carthago tua promet ossa, ore facundo Cypriane doctor, Corduba Acisclum dabit et Zoellum, tresque coronas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.4)
Mysis nunc opus est tua Mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 313)
nemo est meorum amicorum hodie Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 338)
Illos patefactus ad auras reddit equus, laetique cavo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes, demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:4)
Ultro flens ipse videbar Compellare virum et maestas expromere voces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:4)
nunc illas promite vires, nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi, Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:6)
Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere maius !
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 12)
valet ima summis mutare et insignem attenuat deus obscura promens;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 343)
interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
O nata mecum consule Manlio, seu tu querellas sive geris iocos seu rixam et insanos amores seu facilem, pia testa, somnum, quocumque lectum nomine Massicum servas, moveri digna bono die, descende Corvino iubente promere languidiora vina.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION