라틴어 문장 검색

Baldewinus promissis illius credens, foedere ad invicem percusso, cum omni apparatu suo urbem obsidere et expugnare disposuit, donec cives victi cederent, et deinceps tributarii fierent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:3)
Baldewinus, hoc [0452D] comperto, in manu forti die statuto ad obsidionem urbis Sororgiae proficisci disposuit cum mangenis et omni apparatu armorum, quibus urbs scindi aut expugnari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:6)
Disposuerant enim in animo suo et consultu obsessi, ab ipsis exterioribus primo diluculo assultum fieri in populum sanctum Dei;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:2)
aditum pontis et urbis celeri via disponunt appetere, quo [0476C] inimicos ad praesidium urbis redituros sperabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:3)
Sed et princeps quidam Baldewinus, caput et ductor hujus Christiani populi, filiam principis terrae uxorem duxit, et vice ducis exstincti a civibus promotus, terram totam et regionem sibi tributariam fecit, et sic usque ad Malatinam omnia loca et regna iidem Christiani invaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:22)
Dum haec longo tempore indigentia magis ac magis accresceret, et plurimi prae imminutione necessariarum rerum desperarent, Baldewinus, qui Edessam civitatem vel Rohas dux promotus subjugaverat, plurima talenta auri et argenti fratri suo, duci Godefrido, Roberto Flandrensi, Roberto Northmannorum comiti, Reymundo, caeterisque praepotentibus, per Gerardum, nimium sibi familiarem, misit, ad instaurandam defectionem, quam tales et tam nobiles principes comperit tolerare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:2)
Nunc vero quia neglectum et vacuum erat, comes Robertus Flandrensis, accitis [0498A] quingentis viris belligeris, adventu gentilium audito, ipsum praesidium ingressus, tueri disposuit, ne virtus Turcorum illud subito occupans, peregrinis pontem et aquam transire volentibus magno esset impedimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:2)
«Cur desperatis, de Dei auxilio diffidentes in tot adversis quae superveniunt, et confratres, humile et pedestre scilicet vulgus, fide vestra deficiente, deserere aut fugam inire disposuistis?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:3)
Willhelmus et itidem Willhelmus, [0503A] Stephanus et eorum consocii formidolosi et profugi aptant naves, remos et vela alto mari inferuntur, Constantinopolim remeare disponentes, relictis fratribus in obsidione, quos nunquam a manibus Corbahan liberari posse existimabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:6)
Petrus de Stadeneis, [0507B] Reinardus de Tul, frater ejus Wernerus de Greis, Henricus de Ascha, Reinardus de Hemersbach, Walterus de Dromedart, suum cuneum regere disponuntur versus haec montana et viam quae ducit ad portum maris Simeonis praedicti quondam eremitae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:8)
[0507D] Sic omnibus istis ordinatis et dispositis, comitem Reymundum, aliquantulum infirmitate laborantem, ad tuendam urbem propter Turcos, qui erant in eminentiore arce cum Sansadonia, filio Darsiani, reliquerunt cum plurima virtute Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:1)
«An vides, quomodo Brodoan undique Turcorum manum contrahat et vires, atque in multis millibus te et praesidium quod habes, vallare, et expugnare disponit?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:2)
sociosque secum ascensuros et intraturos jam assumere parabat, et qui extra remanerent disponebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 38:4)
Dolentes et turbati principes de interitu fratris et commilitonis viri clarissimi, atque reluctatione inclusorum Sarracenorum, disposuerunt montes sub fundamento murorum castri arte sua cavare, ut sic fundamento cum moenibus et muris corruente, gentiles, qui in his vel arce consisterent, simul obruti lapidum tectorumque ruina perirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:10)
- Qui undique machinae praesint, disponuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION