-
hi autem naturaliter si sint bene positi habeantque acroteria sive promunturia procurrentia, ex quibus introrsus curvaturae sive versurae ex loci natura fuerint conformatae, maximas utilitates videntur habere.
- (비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장2)
-
eae autem structurae, quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae, uti portetur pulvis a regionibus, quae sunt a Cumis continuatae ad promunturium Minervae, isque misceatur, uti in mortario duo ad unum respondeant.
- (비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장5)
-
pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores.
- (비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장5)
-
Scipio, quod esset proximum promunturium percunctatus, cum Pulchri promunturium id vocari audisset, placet omen inquit;
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 380:2)
-
est enim Cnemis promontorium, in quo Opuntii Locri positi sunt, a quibus originem trahunt qui in Italia sunt, et appellantur Epizephyrii, quod Zephyrium promontorium vocatur a Graecis, in quo sunt conditi Locri qui in Graecia sunt.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 39910)