라틴어 문장 검색

post per exploratores compertis hostium consiliis ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt, quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 673:1)
et ne omnia ipse mirer - mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est - velim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad- Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 153:1)
et Carthaginienses, quibus nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 401:1)
cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse ut manus inter se conferant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 678:1)
et illos prioribus omnibus conciliis colloquiisque de condicionibus pacis semper, non ut ad internecionem bellaretur, disseruisse, et Romanos, praeter vetustissimum morem victis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 134:1)
dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses - et iam prope excidium erat - oppugnabatur, et si capta vi foret, omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem videbatur venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 385:1)
neque hercule istum mihi tantum, fratri maiori, sed prope est ut tibi quoque ipsi, regi et patri,praeferant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 121:2)
per haec tempora Aetolorum in semet ipsos versus furor mutuis caedibus ad internecionem adducturus videbatur gentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 302:1)
is ad occupatas iam aures iam animum cum venisset, adgressus tempestivis sermonibus rem prope prolapsam restituit, aliis alia regna crevisse rebus dicendo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 208:1)
Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet, nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 225)
Nemo audet prope accedere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5145)
Numquis nam hic prope adest qui rem alienam potius curet quam suam, qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 26)
Prope est rerum omnium terminus, prope est, inquam, et illud, unde felix eicitur, et illud, unde infelix emittitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION