라틴어 문장 검색

si habet, interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 7:6)
Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propellat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 30:1)
deinde, ubi apparuit mucro, si arundo inhaeret, propellenda est, ab altera parte apprehendi et extrahi possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 7:2)
Ipse, si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 15:1)
Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice imposito sic deprimebat, ut simul cum came, si quid ex calculo prominebat, incideret:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 19:1)
quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid invenit, et madens exit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 5:5)
Ubi ad scapulas jugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem humerus est, et illud in priorem attrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 3:3)
ac, si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed humerus ipse attollendus:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 3:5)
Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depressusque digitus sinum invenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 2:1)
Maxilla in priorem partem propellitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 1:1)
ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:7)
minister contra inde coxam propellere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 8:2)
Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 10:1)
Opertae rursus occaecari debebunt sulcis in altitudinem tripedaneam depressis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:1)
Ac saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION