라틴어 문장 검색

causa igitur haec, non natura distinguit, quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:5)
e quibus nonnullas, ut et chartae parcam et legentium commodo inserviam, non per apparatum criticum dispergere sed hic in unum collatas tractare liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말310)
ergo ut optuma quisque valetudine adfectus potest videri [ut] natura ad aliquem morbum proclivior, sic animus alius ad alia vitia propensior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:1)
Inservit autem hoc Lemma solutioni difficiliorum Problematum, transmutando figuras propositas in simpliciores.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 68:3)
propensior est in unum axem, unumve axis situm, quam in alium quemvis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 74:9)
"nugaris, cum tibi, calve, pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet."
(페르시우스, 풍자, satire 145)
Non est moratus Giton imperium momentoque temporis inseruit vinculo manus et Vlixem astu simillimo vicit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:6)
multa enim postea inserui.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 5:3)
Illa quidem nostro subiecit eburnea collo Bracchia Sithonia candidiora nive, Osculaque inseruit cupida luctantia lingua Lascivum femori supposuitque femur, Et mihi blanditias dixit dominumque vocavit, Et quae praeterea publica verba iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 74)
cunctaque cum mea sint propenso nixa favore, praecipuum veniae ius habet ille liber.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 49)
tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis, albaque percussa victima fronte cadat, utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet ad pia propensos vota rogate deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권403)
Vix tamen inserui sudore fluentia multo bracchia, vix solvi duros a corpore nexus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:17)
Arma ego femineis animum motura virilem mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti nate dea, dixi tibi se peritura reservant Pergama!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 16:2)
Viderat a veteris generosam sanguine Teucri Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus, viderat et totis perceperat ossibus aestum luctatusque diu, postquam ratione furorem vincere non potuit, supplex ad limina venit et modo nutrici miserum confessus amorem, ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae, et modo de multis blanditus cuique ministris sollicita petiit propensum voce favorem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:1)
dixit, inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam, atque onus infelix elisa fauce pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 84:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION