라틴어 문장 검색

Viderat a veteris generosam sanguine Teucri Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus, viderat et totis perceperat ossibus aestum luctatusque diu, postquam ratione furorem vincere non potuit, supplex ad limina venit et modo nutrici miserum confessus amorem, ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae, et modo de multis blanditus cuique ministris sollicita petiit propensum voce favorem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:1)
sin opitulor huius minas;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 37)
Pariter nunc opera me adiuvas ac re dudum opitulata es.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 310)
quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis, in quam videatur propensior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 27:1)
velut propensius, eum qui recte valeat in crastinum perventurum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 110:3)
Saepe maiores vostrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장4)
Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 2:2)
Tibi autem, homini natura optimo et ad beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla eorum laudatio satis facit.
(세네카, 행복론, Liber V 4:1)
nihil enim firmi habet, qui in incerta propensus est.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:3)
itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas et cupida reddendi.
(세네카, 행복론, Liber VII 82:2)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
cum hoc confero, quinam potissimum procerum spebus valeret nostris opitulari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:4)
cui contra potentes factiososque, si vestra peritia non abundanter opitularetur, prudentia consulta sufficeret, respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, iudicio suo, testimonio meo et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Tetradio suo salutem 2:1)
quarta, quod proximus, quo fit, ut nostris nostrorumque con- tractibus plurimum 1 velis debeas possis opitulari, igitur amplectens in familiari vetusto novum ius potestatis indeptae materiam beneficiis tuis iam diu quaero, quibus me tantum fidere agnosce, ut, etsi non invenio quae poscam, quaesiturus mihi videaris ipse quae tribuas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Attalo suo salutem 1:5)
sed animositati nostrae tam temerariae tamque periculosae non nos aut ambustam murorum faciem 1 aut putrem sudium cratem aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulatura;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION