라틴어 문장 검색

quia multis in iudicio dicentibus Domino, quod in nomine eius prophetauerint, et daemonia eiecerint, et uirtutes multas fecerint, responsurus sit Dominus, quia numquam eos nouerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:15)
Ecce, excellentissime fili, quam luce clarius est, non solum de uobis, sed etiam de omnibus prophetatum gentibus, quod sint crediturae in Christo omnium conditore.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:16)
sicut Dominus noster Iesus Christus incarnatus tradidit discipulis suis, qui praesentialiter uiderunt, et audierunt sermones eius, atque sanctorum patrum tradidit symbolum, et generaliter omnes sancti et uniuersales synodi, et omnis probabilium catholicae ecclesiae doctorum chorus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:1)
Non enim cum dicitur per successionem temporis, Deus incarnatur, et Deus incarnatus est, diversa quae fecerit ostendimus, sed pro eodem quod semel fecerit, ista dicuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:7)
Qui etiam statim prosequens quanta sit utilitas prophetandi, et quam excellentius sit prophetare quam loqui lingua sola, id est verba exponere magis quam formare, Qui enim loquitur lingua, inquit, non hominibus loquitur, sed Deo (I Cor. XIV, 2).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:7)
Si vero ad facere utraque conjungantur, verissimum est. Et sicut non ostenduntur diversae scientiae cum dicitur de ipso, quia scivit olim incarnandum esse, ita et cum dicitur, olim potuit incarnari, et modo potest incarnatus esse, possibilitas ostenditur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:6)
Sic et cum dicitur prius, quia possibile est Deum incarnari, et postmodum dicimus quia possibile est ipsum incarnatum esse, nec diversum factum nec diversa possibilitas monstratur, sed pro eodem quod prius erat futurum, et modo est praeteritum, utrumque vere dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:8)
Qui loquitur lingua semetipsum aedificat, qui autem prophetat Ecclesiam aedificat, volo autem vos omnes loqui linguis, magis autem prophetare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:15)
Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: "Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini"; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit.
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION